CanonLaw.info

Dr. Edward Peters 

To work for the proper implementation of canon law is to play an extraordinarily

constructive role in continuing the redemptive mission of Christ. Pope John Paul II

Blog

Directory

Facebook

Webmaster

Abbreviations

Masterpage

1983 Code

 

Masterpage

1917 Code

 Masterpage

 Liber Extra

 

 Masterpage

 Eastern Code

Resolution

1152 x 864

Updated

1 mar 2016

Praying in Ecclesiastical Latin


Overview

 

Ecclesiastical Latin

 

For many more prayers and devotional resources in Latin, see Thesaurus Precum Latinarum.

 

This page supplies

prose prompts.

 

There are so many reasons for Christians, especially Roman Catholics, to learn their prayers in Latin that one scarcely knows how to begin listing them but, basically, they boil down to three. Praying in Latin:

  • puts modern followers of Jesus into direct contact with their liturgical and cultural heritage;

  • underscores the unity of Christians around the world; and

  • provides a rich storehouse of grammatical and syntactical examples that aid in learning Latin.


Prayers of

the Rosary

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

 

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem cæli et terræ. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.

 

Pater Noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum [or supersubstantialem] da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.

 

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.* Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

 

* One may insert the following phrases as an aid in meditating on the mysteries:

 

Joyful mysteries

 

1. Quem, Virgo, concepisti.

2. Quem visitando Elísabeth portasti.

3. Quem, Virgo, genuisti.

4. Quem in templo præsentasti.

5. Quem in templo invenisti.

 

Sorrowful mysteries

 

1. Qui pro nobis sanguinem sudavit.

2. Qui pro nobis flagellatus est.

3. Qui pro nobis spinis coronatus est.

4. Qui pro nobis crucem baiulavit.

5. Qui pro nobis crucifixus est.

 

Luminous mysteries

 

1. Qui apud Iordanem baptizatus est.

2. Qui ipsum revelavit apud Canense matrimónium.

3. Qui Regnum Dei annuntiavit.

4. Qui transfiguratus est.

5. Qui Eucharistiam instituit.

 

Glorious mysteries

 

1. Qui resurrexit a mortuis.

2. Qui in cælum ascendit.

3. Qui Spiritum Sanctum misit.

4. Qui te assumpsit.

5. Qui te in cælis coronavit.

 

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto; sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

 

O mi Jesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab ignis infernis, conduc in cælum omnes animas,  præsertim illas quæ maxime indigent misericordia tua.

 

Salve, Regina, mater misericordiæ: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria. Amen.

 

Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Deus, cuius Unigeniti per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis æternæ præmia comparavit, concede, quæsumus: ut hæc mysteria sacratissimo beatæ Mariæ Vírginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 


Angelus

 

 

Angelus Domini nuntiavit Mariæ.
 Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria ...

 

Ecce Ancilla Domini.
 Fiat mihi secundum Verbum tuum. Ave Maria ...

 

Et Verbum caro factum est.
 Et habitavit in nobis. Ave Maria ...

 

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
 Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

 

Oremus. Gratiam tuam quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

During Eastertide, the Regina cæli is said (or better, sung) in place of the Angelus.

Regina cæli, lætare, alleluia,

quia quem meruisti portare, alleluia,

resurrexit sicut dixit, alleluia;

ora pro nobis Deum, alleluia!

 


Gospel Canticles

 

The Gospel Canticles from the Liturgy of the Hours are invariable throughout the liturgical year and thus lend themselves well, devotionally and educationally, to being prayed in Latin.

 

 

 

 

 

 

Canticle of Zachariah (Morning Prayer)

 

Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ, et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi, in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

 

Canticle of Mary (Evening Prayer)

 

Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula.

 

Canticle of Simeon (Night Prayer)

 

Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel.

 


Prayers in

Daily Life

Prayers before meals: Benedic, Domine, nos, et hæc tua dona, quæ de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

 

Prayers after meals: Gratias agimus tibi, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.

 

For the faithful departed: Requiem æternam dona ei (eis), Domine, et lux perpetua luceat ei (eis). Requiescat (requiescant) in pace. Amen.

 

Some other prayers

Anima Christi, sanctifica me.

Corpus Christi, salva me.

Sanguis Christi, inebria me.

Aqua lateris Christi, lava me.

Passio Christi, conforta me.

O bone Jesu, exaudi me.

Intra tua vulnera absconde me.

Ne permittas me separari a te.

Ab hoste maligno defende me.

In hora mortis meæ voca me.

Et iube me venire ad te,

Ut cum Sanctis tuis laudem te.

In sæcula sæculorum. Amen.

 

Memorare, O piissima Virgo Maria,

non esse auditum a sæculo,

quemquam ad tua currentem præsidia,

tua implorantem auxilia,

tua petentem suffragia,

esse derelictum.

Ego tali animatus confidentia,

ad te, Virgo Virginum, Mater, curro,

ad te venio, coram te gemens peccator assisto.

Noli, Mater Verbi, verba mea despicere;

sed audi propitia et exaudi. Amen.

 


Miscellanea

 

 

 

"St. Joseph" (1999)

 

Sicut Pater, taciter, stat Faber supra nos.

Dicit nobis suaviter, "Defendo quoque vos."

 

 

"Exodus 15:21" (2002)

 

Patiebatur Miriam, mutationem morium
cum, in fragore marium, viderit mortem murium.

 

 

W. A. Mozart, motet "Ave verum", K. 618 (17 June 1791)

 

Ave, verum corpus, natum de Maria Virgine:

Vere passum, immolatum in cruce pro homine;

Cujus latus perforatum unda fluxit et sanguine.

Esto nobis prægustatum in mortis examine.