CanonLaw.info

 

Canon Law
   Books
   Articles & Reviews
   Speaking & Media
   Canonistics
   Other
Liturgy
   Documentation
Catholic Issues
   Articles & Reviews
   Ecclesiastical Latin
   Scriptural Greek
   Other
Personal
   Special Needs
   Fine Films
   Dessert Wines
   In Memoriam
   Links
Notices/Vendors
E-Mail Webmaster

 

This website is best

viewed 1152 x 864

Edward Peters

 

Catholic Issues Ecclesiastical Latin Quicumque


 

Creed “Quicumque” (6th century)

 

Relative

Difficulty

Sentence

Text

c

1

QUICUMQUE vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:

b

2

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit.

b

3

Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.

b

4

Neque confundentes personas, neque substantiam separantes.

b

5

Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti:

b

6

Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas.

b

7

Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.

a

8

Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.

a

9

Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.

a

10

Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.

a

11

Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.

a

12

Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.

a

13

Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.

a

14

Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.

a

15

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.

a

16

Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.

a

17

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.

a

18

Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.

c

19

Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.

a

20

Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.

a

21

Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.

a

22

Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.

a

23

Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

b

24

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.

b

25

Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.

b

26

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

b

27

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.

b

28

Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.

c

29

Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.

b

30

Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.

b

31

Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.

b

32

Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

c

33

Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.

b

34

Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.

b

35

Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.

b

36

Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.

b

37

Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

c

38

Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.

b

39

Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.

b

40

Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.


Top || Home || Canon Law || Liturgy & Sacraments || Catholic Issues || Personal