|
|
|
Catholic
Issues
Ecclesiastical
Latin Poems
& Songs
St.
Thomas Aquinas, hymn "Adoro te" (c. 1264)
|
I. Adoro te devote,
latens Deitas,
quae sub his figuris
vere latitas:
tibi se cor meum
totum subicit,
quia te contemplans
totum deficit.
|
II. Visus, tractus,
gustus in te fallitur;
sed auditu solo tuto
creditur.
Credo quidquid dixit
Dei Filuis:
nil hoc verbo
veritatis verius.
|
|
III. In cruce
latebat sola Dietas;
at hic latet simul
et humanitas.
Ambo tamen
credens atque confitens
peto quod petivit
latro paenitens.
|
IV. Plagas, sicut
Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te
confiteor.
Fac me tibi semper
magis credere,
in te spem habere,
te diligere.
|
W.
A. Mozart, motet "Ave verum", K. 618 (17 June 1791)
Ave, verum corpus,
natum de Maria virgine:
Vere passum,
immolatum in cruce pro homine;
Cujus latus
perforatum unda fluxit et sanguine.
Esto nobis
praegustatum in mortis examine.
St.
Thomas Aquinas, hymn, "Pange lingua" (c. 1264)
|
I. Pange,
lingua, gloriosi,
corporis mysterium,
sanguinisque
pretioisi,
qeum in mundi pretium
fructus
ventris generosi
rex effudit gentium.
|
II. Nobis
datus, nobis natus,
ex intacta virgine,
et in mundo
conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras
incolatus
miro clausit ordine.
|
|
III. In supremae nocte cenae,
recumbens cum fratribus,
observata
lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbae
duodenae
se dat suis manibus.
|
IV. Verbum
caro panem verum
verbo carnem efficit,
fitque
sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum
cor sincerum
sola fides sufficit.
|
|
V. Tantum
ergo sacramentum,
veneremur cernui,
et
antiquum documentum,
novo cedat ritui;
praestet
fides supplementum,
sensuum defectui.
|
VI. Genitori Genitoque,
laus et iubilatio,
salus,
honor, virtus quoque,
sit et benedictio;
procedenti
ab utroque,
compar laudatio.
|
anonymous,
"Regina caeli"
Regina caeli,
laetare, alleluia,
quia quem meruisti
portare, alleluia,
resurrexit sicut
dixit, alleluia;
ora pro nobis Deum,
alleluia.
St.
Thomas Aquinas, hymn (Verbum Supernum) extract,
"O Salutaris" (c. 1264)
O
salutaris hostia, Quae caeli pandis ostium,
Bella
premunt hostilia: Da robur, fer auxilium.
Uni
trinoque Domino, Sit sempiterna gloria,
Qui
vitam sine termino, Nobis donet in patria.
Edward
Peters
"St. Joseph" (1999)
Sicut
Pater, taciter, stat
Faber supra nos.
Dicit nobis suaviter,
"Defendo
quoque vos."
"Exodus
15:21" (2002)
Patiebatur
Miriam
mutationem morium
cum, in fragore marium,
vidisset mortem murium.
"Carmen
in papae honore" (2003)
In
Biblia legit papa Johan. Paulus:
E
terra extulit tunc Eliam currus.
Sed
vere ac valde sperat noster papa
remigare
ad caelum in sua scapha.
Top
|| Home
|| Canon
Law || Liturgy
& Sacraments || Catholic
Issues ||
Personal
|